Latin
64.12 to 64.31
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 64.12-31
Unproofread scanNot analysed yet
ascendentes utique, cum ad intellegendam eius supereminentissimam diuinitatem excedunt uniuersam creaturam, at eum inueniant in principio deum apud deum, per quem facta sunt omnia; descendentes autem, ut eum inueniant factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. in illo enim scala a terra usque ad caelum, a carne usque ad spiritum, quia in illo carnales proficiendo uelut ascendendo spiritales fiunt. ad quos lacte nutriendos etiam ipsi spiritales descendunt quodam modo, cum eis non possunt loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus: sic et ascenditur et descendentes super filium hominis. filius enim hominis sursum in capite nostro, quod est ipse saluator; et filius hominis deorsum in corpore suo, quod est ecclesia. ipsum et scalas intellegimus, quia ipse dixit: ego sum uia. ad ipsum ergo ascenditur, ut in ecclesiis intellegatur; et ad ipsum descenditur, ut in membris suis paruulis nutriatur; et per illum ascenditur et descenditur. exemplum quippe eius sequentes praedicatores eius non solum se erigunt, ut eum sublimiter exspectent, sed etiam humiliant, ut eum temperanter annuntient. uidete apostolum ascendentem: siue, inquit, mente excessimus, deo; uidete descendentem: siue, inquit, temperantes sumus, uobis. dicat et per quem ascenderit et descenderit: caritas enim, inquit, Christi compellit nos indicantes hoc, quoniam unus pro omnibus mortuus, est; ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei qui pro eis mortuus est et resurrexit. Haec in scripturis sanctis sancta spectacula quem non delectant, sanam doctrinam non sustinet; ad fabulas conuertitur. et illae quidem fabulae animas in qualibet corporis aetate pueriles uaria quadam delectatione sollicitant. sed nos, iam corpus Christi, agnoscamus in psalmo uocem nostram et dicamus ei: narrauerunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, domine.