Latin
64.83 to 64.92
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 64.83-92
Unproofread scanNot analysed yet
quid sibi uult in ore ipsius leonis occisi fauus extructus, nisi quia ecce conspicimus leges ipsas regni terreni, quae aduersus Christum ante fremuerant, nunc iam peremta feritate dulcedini euangelicae praedicandae etiam munimenta praebere? quid est illa mulier plena fiduciae hostis tempora ligno transfigens nisi fides ecclesiae cruce Christi regna diaboli perimens? Quis uellus complutum area sicca et postea compluta area sicco uellere nisi primo una gens Hebraeorum habens occulte in sanctis mysterium dei, quod est Christus, quo mysterio totus orbis uacuus erat? nunc autem in manifestatione totus orbis id habet, illa uacuata est. quid iam regum temporibus, ut et inde pauca commemorem ? nonne ab ipso exordio commutatum sacerdotium in Samuhelem reprobato Heli et commutatum regnum in Dauid reprobato Saule clamat praenuntiari nouum sacerdotium nouumque regnum reprobato uetere, quod umbra erat futuri, in domino Iesu Christo uenturum? nonne ipse Dauid, cum panes propositionis manducauit, quos non licebat manducare nisi sacerdotibus, in una persona utrumque futurum, id est in uno Iesu Christo regnum et sacerdotium figurauit P nonne cum decem tribus a templo separatae sunt et duae derelictae, satis indicat quod de tota ipsa gente apostolus ait: reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt? Pascitur Helias tempore famis a coruis mane afferentibus panem et ad uesperam carnes: et Manichaei non intellegunt in illis libris Christum, cui quodam modo salutem nostram esurienti confitentur peccatores fidem primitias spiritus nunc habentem, in fine autem uelut ad uesperam saeculi etiam carnis resurrectionem. mittitur Helias pascendus ad alienigenam uiduam, quae nolebat duo ligna colligere priusquam moreretur: non hic solo ligni nomine sed etiam numero lignorum signum crocis exprimitur. benedicitur farina eius et oleum: fructus et hilaritas caritatis, quae cum impenditur, non deficit;