Latin
66.52 to 66.69
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 66.52-69
Unproofread scanNot analysed yet
si ergo negas maledictum, nega mortuum; si negas mortuum, non iam contra Mosen, sed contra apostolos dimicas. si autem confiteris mortuum, confitere suscepisse poenam peccati nostri sine peccato nostro. iam uero ubi audis poenam peccati, aut ex benedictione crede uenientem aut ex maledictione. si ex benedictione uenit poena peccati, opta esse semper in poena peccati; si autem optas inde liberari, crede per diuinae sententiae iustitiam ex maledictione uenisse. confitere ergo maledictum suscepisse pro nobis quem confiteris mortuum esse pro nobis, nec aliud significare uoluisse Mosen, cum diceret: maledictus omnis qui in ligno pependerit. poterat enim dicere: . maledictus omnis mortalis" aut maledictus omnis moriens"; sed hoc est quod asserit prophetia, quia sciebat Christi mortem in cruce pensuram et futuros haereticos, qui dicerent: "pependit quidem in ligno, sed specie quadam, non ut uere moreretur". clamando ergo maledictus nihil aliud clamauit, nisi quia uere mortuus, sciens mortem hominis peccatoris, quam sine peccato ipse suscepit, de illo maledicto uenientem, quo dictum est: si tetigeritis, morte moriemini. ad hoc pertinet et serpens ille in ligno suspensus, quo significaretur non falsam mortem Christum finxisse, sed illam ueram in ligno passionis suae suspendisse, in quam serpens ille hominem male suadendo deiecit. quam ueram mortem nolunt isti conspicere et ideo non sanantur a ueneno serpentis, sicut in heremo quicumque illum attenderent sanabantur. Itaque fatemur ab imperitis dici aliud esse affigi ligno, aliud in ligno pendere. sio enim quidam putant soluendam esse istam quaestionem, ut Iudam dicant a Mose maledictum, qui laqueo se suspendit. quasi primo nouerint utrum ex ligno an ex lapide se ille suspenderit. sed uerum est quod et Faustus commemorauit apostolum non sinere aliud intellegere quam de Christo esse praedictum. sed talis imperitia nonnullorum catholicorum uenatio Manichaeorum est;