# Excerpta ex Operibus Augustini 70

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/70

Iam uero illud quod antiquis dictum est: oculum pro oculo, dentem pro dente, quomodo contrarium habet quod ait dominus: ego autem dico uobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dextram, praebe illi et alteram et cetera, quando quidem et illud antiquum ad reprimendas flammas odiorum saeuientumque immoderatos animos refrenandos ita praeceptum est? quis enim tandem facile contentus est tantum reponere uindictae, quantum accepit iniuriae? nonne uidemus homines leuiter laesos moliri caedem, sitire sanguinem uixque inuenire in malis inimici unde satientur? quis pugno percussus non aut iudicia concitat in damnationem eius qui percusserit? aut, si ipse percutere uelit, totum hominem etiam, si non telo aliquo arrepto, pugnis calcibusque contundit? huic igitur immoderatae ac per hoc iniustae ultioni lex iustum modum figens poenam talionis instituit, hoc est ut qualem quisque intulit iniuriam, tale supplicium pendat. proinde oculum pro oculo, dentem pro dente non fomes, sed limes furoris est, non ut id quod sopitum erat hinc accenderetur, sed ne id quod ardebat ultra extenderetur impositus. est enim quaedam uindicta iusta iusteque debetur ei qui fuerit passus iniuriam. unde utique cum ignoscimus, de nostro quodam modo iure largimur. unde etiam debita dicuntur, quae in oratione dominica humanitus dimittere monemur, ut nobis et nostra diuinitus dimittantur. quod autem debetur, etsi benigne remittitur, non tamen inique repetitur. sed sicut in iurando etiam qui uerum iurat propinquat peiurio, unde longe abest qui omnino non iurat; et quamuis non peccet qui uerum iurat, remotior tamen a peccato est qui non iurat — unde admonitio non iurandi conseruatio est a peccato peiurii': — ita cum peccet qui per immoderationem iniuste uult uindicari, non peccet autem qui modum adhibens iuste uult uindicari, remotior est a peccato iniustae uindictae qui non uult omnino uindicari. peccat enim qui exigit ultra debitum; non peccat autem qui exigit debitum: sed tutius longe est a peccato iniusti exactoris qui omnino non exigit debitum, praesertim ne cogatur et ipse reddere debitum ab eo qui nullum habet debitum.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
