Latin
71
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 71
Unproofread scanNot analysed yet
Apostolus ait: deus saeculi huius excaecauit mentes infidelium. quam quidem sententiam plerique nostrum ita distingunt, ut deum uerum dicant excaecasse infidelium mentes. cum enim legerint: in quibus deus, suspendunt pronuntiationem; at tunc inferunt: saeculi huius excaecauit mentes infidelium. quia etsi ita non distinguas, sed exponendi gratia ita uerborum ordinem mutes: "in quibus deus excaecauit mentes infidelium saeculi huius" idem qui in illa distinctione sensus elucet. potest enim etiam talis operatio, qua excaecantur mentes infidelium, secundum quendam modum pertinere ad uerum deum. quod non facit malitia, sed iustitia, sicut idem Paulus alibi dicit: numquid iniquus deus, qui infert iram? item alibi: quid ergo dicemus? inquit; numquid iniquitas est apud deum? absit. Moses enim dicit: miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. cum ergo praemisisset, quod inconcusse retinendum est, non esse iniquitatem apud deum, paulo post attende quid dicat: si autem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam attulit in multa patientia uasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam? et cetera. certe hic nullo modo dici potest alium deum esse, qui ostendit iram et demonstrat potentiam suam in uasis, quae perfecta sunt ad perditionem, et alium qui ostendit diuitias in uasis misericordiae. nam unum eundemque deum facere apostolica doctrina testatur. hinc est et illud: propter hoc tradidit illos deus in concupiscentiam cordis eorum in immunditia, ut contumeliis afficiant corpora sua in semet ipsis; et paulo post: propterea tradidit illos deus in passiones ignominiae; item paulo post: et quoniam non probauerunt deum habere in notitiam, tradidit illos deus in reprobum sensum. ecce quomodo uerus deus et iustus excaecat mentes infidelium. neque enim umquam in his apostoli uerbis, quae commemoraui, alius deus intellectus est quam ille qui filium suum misit dicentem: in iudicium ueni in hunc mundum, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant. nam et hic satis apparet mentibus fidelium, quomodo deus excaecet mentes infidelium. praecedit enim aliquid occultum in occultis, ubi deus agat iustissimum examen iudicii sui, ut quorundam mentes excaecentur, quorundam inluminentur. cui uerissime dictum est: indicia tua abyssus multa. cuius profunditatis impenetrabilem altitudinem apostolus admiratus exclamat:s o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei; quam inscrutabilia sunt iudicia eius et cetera. uos autem non ualetis discernere quid faciat deus beneficio, quid iudicio, quia et a corde et ab ore uestro longe est psalterium nostrum; ubi dicitur: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine.