# Excerpta ex Operibus Augustini 72.18-31

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 72.18 to 72.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/72.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/72.18

secundum quod dicitur et malum saeculum, sicut scriptum est: ut eximeret nos de praesenti saeculo maligno. tale est enim et illud: quorum deus uenter; nisi esset ibi quorum, nullo modo diceret: deus uenter. nec in psalmo daemonia possent dii appellari, nisi adderetur gentium; sic enim scriptum est: quoniam di gentium daemonia. hic autem nec deus huius saeculi nec quorum deus uenter nec di gentium daemonia, sed simpliciter positum est: deus temperauit corpus; qui non potest intellegi nisi deus uerus omnium creator. illa enim cum uituperatione dicuntur, hoc autem cam laude dictum est. nisi forte deum temperasse corpus non dispositione membrorum, hoc est fabricando et construendo, sed admixtione lucis suae Faustus intellegit, ut scilicet haec membra ita distincta et locata suis sedibus alter posuerit, qui haec fabricauit; deus autem miscendo bonitatem suam huius fabricae malitiam temperauit. talibus enim fabulis pueriles animas hebetant; sed neque hoc eos posse dicere permisit subueniens deus paruulis per ora sanctorum. habes enim et paulo superius: deus posuit membra singulum quodque eorum in corpore prout uoluit. quis iam non intellegat secundum hoc dictum deum temperatorem corporis, quod ex multis membris corpus fabricauit, officia diuersorum operum in unitatis compage seruantibus?

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
