Latin
75.1 to 75.11
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 75.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Iudae factum consideremus, quod cum sua nuru concubuit, quid significauerit futurorum. sed prius praeloquendum est, ne quemquam prauae considerationis offendat, quod de quibusdam malis operibus hominum in scripturis sanctis quaedam non mala, sed bona futura significantur. seruat enim ubique diuina prouidentia uirtutem bonitatis suae, ut quemadmodum ei adulterorum concubitu formatur et nascitur homo, de hominum opere malo bonum opus dei —sicut in praecedenti sermone iam diximus, de fecunditate seminum, non de turpitudine uitiorum —ita in scripturis propheticis non tantum bona hominum, etiam et mala facta narrantibus, quoniam prophetica est ipsa narratio, significetur aliquid etiam de malis operibus hominum etiam futurorum bonorum non peccantis opere, sed scribentis. neque enim ludas cum ad Thamar concupiscentia uictus intraret, hanc suae libidinis intentionem gerebat, ut inde aliquid significaretur quod ad salutem hominum pertineret; sicut nec Iudas ille, qui dominum tradidit, hoc intendit ut aliquid inde gereretur quod ad eandem salutem hominum pertineret; porro si de tam malo opere Iudae illius tam bonum opus dominus fecit, ut eiusdem suae passionis sanguine nos redimeret, quid mirum si propheta eius, de quo ipse ait: de me enim ille scripsit, ex malefacto Iudae istius boni aliquid significauit, ut suo ministerio nos doceret? ea quippe hominum facta sancto spiritu disponente atque inspirante collegit propheta narrator, quorum interpositio non uacaret ad praesignationem rerum, quas intenderat prophetare. ad significanda autem aliqua bona nihil interest, facta illa, quibus ea significantur, seu bona seu mala sint. quid enim mea interest, cum uolo aliquid legendo cognoscere, utrum ex minio reperiam scriptos nigros Aethiopes et ex atramento candidos Gallos? uerum tamen si non scripturam, sed picturam talem uiderem, sine dubitatione reprehenderem. ita in factis hominum, quae ad imitandum uitandumue proponuntur, magni interest bonane an mala sint.