Latin
75.24 to 75.40
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 75.24-40
Unproofread scanNot analysed yet
nomen quoque maioris, qui uocabatur Er, interpretatur "pellicius"; qualibus tunicis induti sunt primi homines in poenam damnationis suae dimissi ex paradiso. sequentis autem nomen, qui uocabatur Aunan, interpretatur "maeror eorum". quorum, nisi quibus nihil prodest, cum habeat unde prodesse possit atque id perdat in terra? maius porro malum est ablatae uitae, quod significat pellis, quam non adiutae, quod significat maeror eorum. deus tamen ambo occidisse dictus est: ubi figuratur regnum talibus hominibus abstulisse. tertius uero filius Iudae quod illi mulieri non iungitur, significat tempus, ex quo reges plebi Iudaeorum coeperunt de tribu Iuda non fieri. et ideo erat quidem filius Iudae, sed eum maritum Thamar non accipiebat, quia erat eadem tribus Iuda, sed iam populo inde nemo regnabat. unde et nomen eius, id est Selo, interpretatur "dimissio eius". non pertinent sane ad hanc signincationem uiri sancti et iusti, qui licet illo tempore fuerint, ad nouum tamen pertinent testamentum, cui prophetando scienter utiles fuerunt, qualis Dauid fuit. eo sane tempore, quo iam Iudaea coeperat reges ex tribu Iuda non habere, non est computandus Herodes maior in regibus eius tamquam maritus Thamar; erat enim alienigena nec ei sacramento illo mysticae unctionis tamquam coniugali foedere cohaerebat, sed tamquam extraneus dominabatur: quam potestatem a Romanis et a Caesare acceperat. sic et eius filii tetrarchae, quorum erat unus Herodes patris nomine appellatus, qui cum Pilato in passione domini concordauit. isti ergo alienigenae usque adeo non deputabantur in regno illo mystico Iudaeorum, ut ipsi Iudaei publice clamarent frendentes aduersus Christum: nos non habemus regem nisi Caesarem. neque hoc uerum nisi illa uniuersali dominatione Romanorum; quippe etiam Caesar rex erat non proprie Iudaeorum; sed ut Christum negarent et hunc adularent, ideo se tali uoce damnarunt.