Latin
78.15 to 78.23
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 78.15-23
Unproofread scanNot analysed yet
hanc sacrilegam societatem dominus Christus illo igne comburit, de quo in euangelio dicit: ignem ueni mittere in terram, ut, quoniam non est qui se abscondat a calore eius, dum in eum credunt gentes, igne uirtutis eius diabolica in eis forma soluatur. totum deinde corpus illud comminuitur, id est ab illa malae conspirationis conflatione discissum uerbo ueritatis humiliatur et comminutum in aquam mittitur, ut eos Israhelitae, id est euangelii praedicatores, ex baptismo in sua membra, hoc est in corpus dominicum, transferant. quorum Israhelitarum Petro de ipsis gentibus dictum est: macta et manduca. si macta et manduca quare non etiam: I concide et bibe? ita ille uitulus per ignem zeli et aciem uerbi et aquam baptismi ab eis potius quos absorbere conabatur absorptus est. Si ergo haec quoque loca scripturarum, de quibus eisdem scripturis calumniantur haeretici, perscrutata et quodam modo interrogata quanto uidentur obscuriora, tanto mirabiliorum in se mysteriorum thesauros latere respondent: quanto magis impiorum blasphema ora obmutescere omnino debent, cum oppilantur apertissima ueritate, contra quam praefocato spiritu quid mussitent non inueniunt, et malunt miseri manifestatione eius suas fauces obturari, quam suauitate pectus impleri? Christum igitur sonant haec omnia; caput illud, quod iam ascendit in caelum, et hoc corpus eius, quod usque in finem laborat in terra, scribentium litteras uere sacras omnis parturiuit intentio, nec esse quicquam credendum est librorum propheticorum contextione narratum, quod non significet aliquid futurorum, nisi quae ideo posita sunt, ut ex eis quodam modo religentur ea quae illum regem populumque eius siue propriis siue figuratis locutionibus rebusue praenuntient. sicut enim in citharis et huiusce modi organis musicis non quidem omnia, quae tanguntur, canorum aliquid resonant, sed tantum chordae, cetera tamen in toto citharae corpore ideo fabricata sunt, ut esset ubi uincirentur, unde et quo tenderentur illae quas ad cantilenae suauitatem modulaturus et percussurus est artifex: ita in his propheticis narrationibus, quae de rebus gestis hominum prophetico spiritu deliguntur, aut aliquid iam sonant significatione futurorum ant, si nihil tale significant, ad hoc interponuntur, ut sit unde illa significantia tamquam sonantia conectantur.