# Excerpta ex Operibus Augustini 79.1-13

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 79.1 to 79.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/79.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/79.1

Si quaesitum a nobis fuerit cur illius testamenti auctoritatem teneamus, cuius ritum non obseruamus, et ad hoc ex litteris respondemus. ait enim apostolus: nemo ergo uos. iudicet in cibo et potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. ita quippe et cur legi ea atque accipi oporteat ostendit, id est ne prophetiam extinguamus, quia in umbra facta sunt futurorum; et curare nos eos non debere qui nos hinc iudicare noluerint, quod corporaliter iam non obseruemus; sicut alibi tale quiddam dixit: haec in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter correptionem nostram, in quos finis saeculorum obuenit. cum ergo tale aliquid legitur in instrumento ueteris testamenti, quale a nobis obseruari uel iussum non est in nono testamento uel etiam prohibitum, quid significet quaerendum est, non reprehendendum, quia eo ipso quo iam non obseruatur, non damnatum, sed impletum probatur. unde multa iam et saepe diximus. Velut hoc ipsum, quod modo non intellegens Faustus mandatis ueteris testamenti pro crimine obiecit, quod uxorem fratris ad hoc frater iussus est ducere, ut non sibi, sed illi subolem suscitaret eiusque uocaret nomine quod indidem nasceretur, quid aliud in figura praemonstrat, nisi quia unusquisque euangelii praedicator ita debet in ecclesia laborare, ut defuncto fratri, hoc est Christo, suscitet semen, qui pro nobis mortuus est, et quod suscitetum fuerit eius nomen accipiat? denique hoc implens apostolus non iam carnaliter in praemissa significatione, sed spiritaliter impleta ueritate, quos in Christo Iesu per euangelium se commemorat genuisse, suscenset eis et eos increpans corrigit uolentes esse Pauli : numquid Paulus, inquit, pro uobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? tamquam diceret: "defuncto fratri uos genui; christiani uocamini, non Pauliani*.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
