Latin
79.14 to 79.25
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 79.14-25
Unproofread scanNot analysed yet
an uero qui electus ab ecclesia ministerium euangelizandi rennuerit, ab ipsa ecclesia merito digneque contemnitur? hoc est enim quod in eius faciem iubetur expuere, non sane sine signo huius opprobrii, ut calciamento pedis unius exuatur, ne sit in eorum sorte quibus ipse apostolus ait: et calciati pedes in praeparatione euangelii pacis, et de quibus commemorat propheta: quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona. qui enim sic euangelicam fidem tenet, ut et sibi prosit et ecclesiae prodesse non rennuat, bene intellegitur utroque pede calciatus. qui autem sibi putat quia credidit satis esse consultum, coram uero lucrandorum refugit aliorum, decalciati illius non figuratum significabit, sed in se impletum portabit opprobrium. Quid, quod et pascha nobis obiecit celebrari nec quod ita ut Iudaei celebramus insultat? cum autem magis nos habeamus in re praesentis euangelii, non in umbra futuri, eiusque occisionem cum cotidie tum maxime anniuersaria sollemnitate non uenturam praesignemus, sed factam commemoremus, ideo sane dies paschae sollemnitatis nostrae ad diem celebrationis umbraticae Iudaeorum non occurrit, ut et dominicum diem, quo Christus resurrexit, complecteremur. azyma uero qui rectae fidei christiani sunt non in fermento ueteris uitae, hoc est malitiae, sed in ipsius fidei ueritate et sinceritate custodiunt, non septem diebus, sed omni die; quod significatum est numero dierum septenario, quo cotidie omnis uoluitur dies. quod etsi aliquantum laboriosum est in hoc saeculo, quoniam angusta et arta uia est, quae ducit ad uitam, merces tamen certa seruatur. nam ipse labor significatus est illis picridiis, quod aliquantum subamara sint. Pentecosten etiam, id est a passione et resurrectione domini quinquagesimum diem, quo nobis sanctum spiritum paracletum, quem promiserat, misit. quod futurum etiam per Iudaeorum pascha significatum est, cum quinquagesimo die post celebrationem ouis occisae Moses digito dei scriptam legem accepit in monte.