# Excerpta ex Operibus Augustini 7a.18-33

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 7a.18 to 7a.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/7a.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/7a.18

quantum enim ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. ita ergo nos purgari oportebat, ut ille nobis fieret ortus qui maneret aeternus, ne alter nobis esset in fide, alter in ueritate. nec ab eo quod orti sumus ad aeterna transire possemus, nisi aeterno per ortum nostrum nobis sociato ad aeternitatem ipsius traiceremur. nunc itaque illuc quodam modo secuta est fides nostra quo ascendit in quem credimus ortus, mortuus, resuscitatus, assumtus. horum quattuor duo priora noueramus in nobis; scimus enim homines et oriri et mori; duo autem reliqua, id est resuscitari et assumi, iuste in nobis futura speramus, quia in illo facta credidimus. itaque in illo quia et id quod ortum erat transiit ad aeternitatem, transiturum est et nostrum, cum fides peruenerit ad ueritatem. iam enim credentibus, ut in uerbo fidei manerent et inde ad ueritatem ac per hoc ad aeternitatem perducti a morte liberarentur, ita loquitur: si manseritis in uerbo meo, uere discipuli mei estis. et quasi quaererent: quo fructu? secutus adiunxit: et cognoscetis ueritatem. rursus quasi dicerent: quid prodest mortalibus ueritas? et ueritas, inquit, liberabit uos; unde nisi a morte, a corruptione, a mutabilitate ? ueritas quippe immortalis, incorrupta, incommutabilis permanet; uera autem immortalitas, uera incorruptibilitas, uera incommutabilitas ipsa est aeternitas.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
