Latin
8.1 to 8.25
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 8.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
Da mihi, domine, scire et intellegere utrum prius sit inuocare te an laudare te, et scire te prius sit an inuocare te. sed quia te inuocat nesciens te? aliud enim pro alio potest inuocare nesciens. an potius inuocaris ut sciaris? quomodo autem inuocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? et laudabunt dominum qui requirunt eum. quaerentes enim inuenient eum et inuenientes laudabunt eum. quaeram te, domine, inuocans te et inuocem te credens in te; praedicatus enim es nobis. inuocat te, domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per ministerium praedicatoris tui. Et quomodo inuocabo deum meum, deum et dominum meum? quoniam utique in me ipsum eum inuocabo, cum inuocabo eum. et quis locus est in me, quo ueniat in me deus meus? quo deus ueniat in me, deus, qui fecit caelum et terram? itane, domine deus meus, est quicquam in me quod capiat te? an uero caelum et terra, quae fecisti et in quibus me fecisti, capiunt te? an quia sine te non esset quidquid est, fit ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum, quid peto ut uenias in me qui non essem, nisi esses in me P non enim ego iam inferi, et tamen etiam ibi es. nam si descendero in infernum, ades. non ergo essem, deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine, etiam sic. quo te inuoco, cum in te sim, aut unde uenias in me? quo enim recedam extra caelum et terram, ut inde in me ueniat deus meus, qui dixit: caelum et terram ego impleo?