Latin
80
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 80
Unproofread scanNot analysed yet
Quod scriptum est: a uolatilibus mundis et a uolatilibus immundis, et a pecoribus mundis et a pecoribus immundis, et ab omnibus serpentibus in terra —quod deinde non additur, subauditur: mundis et immundis —et adiungitur: duo duo intrauerunt ad Noe in arcam, masculus et femina, quaeritur quomodo superius distinxerit duo duo ab immundis, nunc autem siue a mundis siue ab immundis duo duo dicat intrasse. sed hoc refertur non ad numerum mundorum uel immundorum animalium, sed ad masculum et feminam, quia in omnibus siue mundis siue immundis duo sunt, masculus et femina.