Latin
82 to 84
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 82-84
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est: et de manu hominis fratris exquiram animam hominis? an omnem hominem fratrem omnis hominis intellegi uoluit secundum cognationem ex uno ductam ? Quaeritur quare peccans Cham in patris offensam non in se ipso, sed in filio suo Chanaan maledicitur, nisi quia prophetatum est quodam modo terram Chanan eiectis inde Chananaeis et debellatis accepturos fuisse filios Israhel, qui uenirent de semine Sem. Et erat omnis terra labium unum, quomodo potest intellegi, quando superius dictum est quod filii Noe uel filiorum eius distributi essent per terram secundum tribus et secundum gentes et secundum linguas suas, nisi quia per recapitulationem postea commemorat quod prius erat ? sed obscuritatem facit, quod eo genere locutionis ista contexit, quasi narratio de his quae postea facta sunt consequatur.