Latin
87
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 87
Unproofread scanNot analysed yet
Sciebam enim quia constituit filiis suis et domui suae post se, et custodient uias domini facere iustitiam et iudicium, ut adducat dominus in Abraham omnia, quae locutus est ad illum. ecce ubi promittit dominus Abrahae non solum praemia sed etiam oboedientiam iustitiae filiorum eius, ut circa eos etiam praemia promissa compleantur.