Latin
9.1 to 9.13
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 9.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Deus, dona hominibus uidere in paruo communes notitias rerum paruarum atque magnarum. sunt sidera et luminaria caeli in signis et in temporibus et in diebus et in annis; sunt uero; sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolae rotae diem esse nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit. ergo scire cupio uim naturamque temporis, quo metimur corporum motus et dicimus illum motum, uerbi gratia, tempore duplo esse diuturniorem quam istum. nam quaero quoniam dies dicitur non tantum mora solis super terram, secundum quod aliud est dies, aliud nox, sed etiam totius eius circuitus ab oriente usque orientem, secundum quod dicimus: tot dies transierunt; cum suis enim noctibus dicuntur tot dies nec extra reputantur spatia noctium. quoniam ergo dies expletur motu solis atque circuitu ab oriente usque ad orientem, quaero utrum motus ipse sit dies an mora ipsa, quanta peragitur, an utrumque. si enim primum dies esset, dies ergo esset, etiam si tanto spatio temporis sol cursum illum peregisset, quantum est horae unius. si secundum, non ergo esset dies, si ab ortu solis usque in ortum alterum tam breuis mora esset, quam est horae unius, sed uicies et quater circuiret sol ut expleret diem. si utrumque, nec ille appellaretur dies, si horae spatio sol totum suum gyrum circuiret, nec ille, si sole cessante tantum temporis praeteriret, quanto peragere sol totum ambitum de mane in mane assolet. non itaque nunc quaeram quid sit illud quod uocatur dies, sed quid sit tempus, quo metientes solis circuitum diceremus eum dimidio spatio temporis peractum minus quam solet, si tanto spatio temporis peractus esset, quanto peraguntur horae duodecim; et utrumque tempus comparantes diceremus illud simplum, hoc duplum, etiam si aliquando illo simplo, aliquando isto duplo sol ab oriente usque ad orientem circuiret.