# Excerpta ex Operibus Augustini 9.77-87

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 9.77 to 9.87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/9.77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/9.77

non in ea quae futura et transitura sunt, sed in ea quae ante sunt non distentus, sed extentus, non secundum distentionem, (sed secundum intentionem) sequar ad palmam supernae uocationis, ubi audiam uocem laudis et contempler delectationem tuam (nec uenientem) nec praetereuntem. nunc uero anni mei in gemitibus et tu solacium meum, domine, pater meus aeternus es. at ego in tempora dissilui, quorum ordinem nescio, et tumultuosis uarietatibus dilaniantur cogitationes meae in intima uiscera animae meae, donec in te confluam purgatus et liquidus igne amoris tui. et stabo atque solidabor in te, in forma mea, ueritate tua, nec patiar quaestiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt quam capiunt, et dicunt: quid faciebat deus antequam faceret caelum et terram? aut quid ei uenit in mentem ut aliquid faceret, cum antea numquam aliquid fecerit? da illis, domine, bene cogitare quid dicant et inuenire quia non dicitur: numquam, ubi non est tempus. qui enim dicitur numquam fecisse (quid aliud dicitur nisi nullo tempore fecisse?) uideant itaque nullum tempus esse posse sine creatura et desinant istam uanitatem loqui. extendantur etiam in ea quae ante sunt et intellegant te ante omnia tempora aeternum creatorem omnium temporum neque ulla tempora tibi esse coaeterna nec ullam creaturam, etiam si est aliqua supra tempora. Domine deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui et quam longe inde me proiecerunt consequentia delictorum meorum! sana oculos meos et congaudeam luci tuae. certe si est tam grandi scientia et praescientia pollens animus, cui cuncta praeterita et futura ita nota sint sicut mihi unum canticum notissimum, nimium mirabilis est animus iste atque ad horrorem stupendus, quippe quem ita non lateat quidquid peractum et quidquid reliquum saeculorum est, quemadmodum me non latet cantantem illud canticum quid et quantum eius abierit ab exordio, quid et quantum restet ad finem.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
