Latin
90
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 90
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ait Sodomitis Loth: sunt mihi filiae duae, quae nondum nouerunt uiros; producam illas ad uos; utimini illis quomodo placuerit uobis. ne faciatis tantum in uiros istos iniquum, quoniam prostituere uolebat filias suas hac compensatione, ut uiri hospites eius nihil a Sodomitis tale paterentur, utrum admittenda sit compensatio flagitiorum uel quorumque peccatorum, ut nos faciamus mali aliquid, ne alius grauius malum faciat, an potius perturbationi Loth, non consilio- tribuendum sit quia hoc dixerit, merito quaeritur. et nimirum periculosissime admittitur haec compensatio. si autem perturbationi humanae tribuitur et menti tanto malo permotae, nullo modo imitanda est.