# Vita Sancti Severini 1.1-10

Eugippius, Vita Sancti Severini, 1.1 to 1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/1.1

Epistola Eugippii presbyteri ad Paschasium diaconum. Domino sancto ac venerabili Paschasio diacono Eugippius in Christo salutem. Ante hoc ferme biennium, consulatu scilicet Importuni, epistola cuiusdam laici nobilis ad quendam directa presbyterum nobis oblata est ad legendum, continens vitam Bassi monachi, qui quondam in monasterio montis, cui vocabulum est Titas, super Ariminum commoratus, post in Lucaniae regione defunctus est, vir et multis et mihi notissimus . Quam epistolam cum a quibusdam descriptam cognoscerem, coepi mecum ipse tractare nec non et viris religiosis edicere, tanta per beatum Severinum divinis effectibus celebrata non oportere celari miracula. Quae cum auctor epistolae rescisset, animo promptiore mandavit, ut aliqua sibi per me eiusdem S. Severini mitterentur indicia, quibus instructus libellum vitae eius ederet, posterorum memoriae profuturum. Hac ego protinus oblatione compulsus commemoratorium nonnullis refertum indiciis ex notissima nobis et quotidiana maiorum relatione composui, non sine magno maerore animi, iniustum scilicet reputans, ut te superstite laicus a nobis hoc opus rogaretur efficere, cui et modus et color operis non sine praesumptione quadam possit iniungi, ne forsitan saeculari tantum litteratura politus tali vitam sermone conscriberet, in quo multorum plurimum laboraret inscitia et res mirabiles, quae diu quadam silentii nocte latuerant, quantum ad nos attinet ignaros liberalium litterarum, obscura disertitudine non lucerent. Sed nequaquam ultra lucernae illius igniculum te velut sole splendente perquiram: tantum ne mihi peritiae tuae radios nube quadam excusationis obducas, imperitiam propriam videlicet accusando . Noli, obsecro, tam duris me verberare sermonibus, dum dicis: Quid tibi aquas exspectare de silice? Nam utique non exspecto de silice plateae saecularis, sed a te, qui spiritualibus spiritualia comparans nos de firmissima petra illo quo profluis orationis melle recreabis; de quo iam nectareum suavissimae promissionis gustum dirigens praecipis, ut commemoratorium vel indicia vitae saepe dicti sancti Severini transmitterem , quae donec in tuae constructionis libellum transire mereantur, nequaquam animum recensentis offendant.

---

Eugippius, Vita sancti Severini (Auct. ant. 1,2). Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000786.zip.
