Latin
1.17 to 1.25
Eugippius, Vita Sancti Severini 1.17-25
Not analysed yet
Cui vir dei faceta primum hilaritate respondit: 'Si fugitivum putas, para tibi pretium, quod pro me possis, cum fuero requisitus, offerre'. His talia serio mox subiciens: 'Quid prodest', inquit, 'servo dei significatio sui loci vel generis, cum potius id tacendo facilius possit evitare iactantiam, utpote sinistram, qua nesciente cupit omne opus bonum Christo donante perficere, quo mereatur dextris socius fieri et supernae patriae civis ascribi? Qua si me indignum veraciter designare cognoscis, quid te necesse est terrenam cognoscere, quam quaeris? Verumtamen scito, quia deus, qui te sacerdotem fieri praestitit, ipse me quoque periclitantibus his hominibus interesse praecepit'. Tali memoratus presbyter responsione conticuit nec quisquam ante vel postea beatum virum super hac parte percontari praesumpsit. Loquela tamen ipsius manifestabat hominem omnino latinum, quem constat prius ad quandam orientis solitudinem fervore perfectioris vitae fuisse profectum atque inde post ad Norici Ripensis oppida, Pannoniae superiori vicina, quae barbarorum crebris premebantur incursibus, divina compulsum visitatione venisse, sicut ipse clauso sermone tanquam de alio aliquo referre solitus erat, nonnullas orientis urbes nominans et itineris immensi pericula se mirabiliter transisse significans. Haec igitur sola, quae retuli, quotiens de beati Severini patria sermo ortus est, etiam ipso superstite, semper audivi. Indicia vero mirabilis vitae eius, huic epistolae coniuncto praelatis capitulis commemoratorio recensita, fient, ut rogavi, libro vestri magisterii clariora. Superest, ut eius orationibus tuas sociare non desinas, ut indulgentiam mihi poscere non desistas.