Latin
3.1 to 3.29
Eugippius, Vita Sancti Severini 3.1-29
Not analysed yet
I. Quomodo primum beatus Severinus in oppido, quod Asturis vocatur, et saluberrima exhortatione bonorum operum et veracissima futurorum praedicatione claruerit. II. De oppido, cui erat vocabulum Comagenis, per eum mirabiliter ab hostibus liberato. III. De civitate oppressa fame et muliere occultante frumenta et de adventu navium. IV. De praedonibus barbaris, qui etiam omnia arma sua cum praeda, quam extra muros Favianensium ceperant, amiserunt; vel de instituto eius atque humilitate praecipua . V. In quanta reverentia eum Rugorum rex Flaccitheus habuerit, vel qualiter ab insidiis inimicorum ipsius sit liberatus oraculo. VI. De unico filio viduae gentis praedictae Rugorum, quem per annos duodecim dolor excruciaverat, viri dei oratione sanato. VII. Qualiter Odoacer adolescentulus, vilissimis pellibus opertus, ab eo praenuntiatus sit regnaturus. VIII. Quod Feletheus, qui et Feva, Rugorum rex, antelati filius Flaccithei, pessimam coniugem rebaptizare catholicos metu Sancti Severini vetuerit, vel quale periculum illa de parvunculo filio suo Frederico quadam die, dum de quibusdam intercessionem eius contempsisset, incurrerit. IX. De portitore reliquiarum S. Gervasii et Protasii martyrum mirifica viri dei revelatione monstrato, vel qua responsione, dum rogaretur, episcopatus declinaverit honorem. X. De quodam ostiario uspiam egredi quadam die prohibito, mox a barbaris capto ab eisdemque suppliciter restituto. XI. De miraculo, quod in castello Cucullis factum est, ubi cereis divinitus accensis sacrilegi, qui se primitus occulerant, declarati sunt atque correpti. XII. Quemadmodum de finibus praefati castelli locustae ieiunio et oratione atque eleemosynis deo propitiato depulsae sint, abrasa mirabiliter segete cuiusdam pauperis increduli contemptoris. XIII. Quomodo cereus in manu servi dei orantis accensus sit, dum vespertinae laudis officio ignis de more necessarius minime fuisset inventus. XIV. De mirabili sanatione mulieris desperatae, quae post immanem diutinumque languorem ita viri dei oratione convaluit, ut ad opus agrale die tertio fortis accesserit.