# Vita Sancti Severini 4.148-159

Eugippius, Vita Sancti Severini, 4.148 to 4.159. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.148

Omnibus igitur huiuscemodi studiis occupatis quidam pauperrimus opus dei coeptum deserens ad agrum propriae segetis invisendi causa, quae perparva inter aliorum sata iacebat, egressus est totoque anxius die locustarum nubem impendentem qua potuit exturbavit industria moxque ecclesiam communicaturus intravit, sed segetem eins exiguam, multis vicinorum circumdatam frugibus, locustarum densitas devoravit. Quibus ea nocte ab illis finibus exterminatis imperio divino probatum est, quanti valeat fidelis oratio. Mane quippe sancti operis temerator atque contemptor rursus ad agrum suum male securus egrediens eum locustarum sub pernicie funditus invenit abrasum et omnium circumquaque sationes integras vehementer admirans ad castellum luctuosa vociferatione revertitur, cumque id, quod acciderat, indicasset, ad huiuscemodi videndum cuncti exiere miraculum, ubi quasi ad lineam regularem contumacis hominis segetem locustarum morsus ostenderant. Tunc omnium vestigiis provolutus intercessionibus eorum delicti sui veniam fusa lamentatione poscebat. Ob quam rem monendi occasionem homo dei reperiens docebat universos, ut omnipotenti domino discerent oboedire , cuius imperiis obtemperant et locustae. Pauper vero praedictus flebiliter allegabat non posse se mandatis oboedire de cetero, si nulla sibi spes, qua viveret, remansisset . Tunc ergo vir dei ceteros allocutus: 'Iustum est', inquit, 'ut, qui proprio supplicio humilitatis vobis et oboedientiae dedit exemplum, liberalitate vestra anni praesentis alimenta percipiat'. Collatione itaque fidelium et correptus homo pauperrimus et ditatus didicit, quantum dispendii incredulitas inferat, quantum beneficii suis cultoribus conferat divina largitio. XIII. Item iuxta oppidum, quod Iuvao appellabatur, cum quadam die intrantes basilicam aestatis tempore, sollemnitatem vespere reddituri, ad accendenda luminaria ignem minime reperissent, flammam concussis ex more lapidibus elicere nequiverunt, in tantum alterutra ferri ac petrae collisione tardantes, ut tempus vespertinae sollemnitatis efflueret. At vir dei genibus humi fixis orabat attentius. Mox igitur in conspectu trium spiritualium, qui aderant tunc, virorum cereus, quem manu idem Sanctus Severinus tenebat, accensus est.

---

Eugippius, Vita sancti Severini (Auct. ant. 1,2). Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000786.zip.
