# Vita Sancti Severini 4.177-193

Eugippius, Vita Sancti Severini, 4.177 to 4.193. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.177

Quintanensium itaque fide S. Severinus illuc fuerat invitatus. Ubi, cum tempore siccitatis venisset, interrogat, cur tabulata nudatis obstaculorum tegminibus apparerent. Accolae responderunt , quod frequenti fluminis alluvione quicquid fuisset superstratum continuo laberetur . At ipse: 'Sternatur', inquit, 'tabulatis nunc in Christi nomine pavimentum, iam videbitis amodo fluvium caelesti iussione prohibitum'. Pavimento itaque perfecto ipse subter navi descendens accepta securi postes facta oratione percussit atque ad aquam fluminis venerandae crucis expresso signaculo dixit: 'Non te sinit dominus meus Iesus Christus hoc signum crucis excedere'. Ex illo itaque tempore, cum ex more fluvius crevisset in cumulos ambissetque viciniam, quam solebat, ita spatiis ecclesiae erat inferior, ut nunquam sancti patibuli signaculum, quod impresserat homo dei, prorsus excederet. XVI. Accidit autem, ut castelli presbyter memorati admodum venerabilis, Silvinus nomine, moreretur, et cum in ecclesia feretro posito noctem psallentes duxissent ex more pervigilem, iam clarescente diluculo rogavit vir dei fessos presbyteros et diacones universos parumper abscedere, ut post laborem vigiliarum somno se aliquantulum recrearent. Quibus egressis homo dei ostiarium, Maternum nomine, interrogat, utrum omnes, ut dixerat, abscessissent. At illo respondente cunctos abisse: 'Nequaquam ', ait, 'sed latet hic quaedam'. Tunc ianitor ecclesiae saepta secundo perlustrans nullum intra ea remansisse testatur. Verum Christi miles domino revelante: 'Nescio quis', ait, 'hic delitescit'. Tertio itaque diligentius perscrutans quandam invenit virginem consecratam locis se occultioribus abdidisse. Hanc ergo memoratus sic increpavit aedituus: 'Cur istic famulo dei posito tuam credideras potuisse latere praesentiam'? At illa: 'Pietatis', inquit, 'amor talia me facere persuasit: videns enim cunctos foras expelli cogitavi mecum, quod servus Christi invocata divina maiestate praesentem mortuum suscitaret'. Exeunte igitur memorata virgine homo dei cum presbytero et diacone ianitoribusque duobus in oratione curvatus oravit fletu largissimo, ut opus solitae maiestatis superna virtus ostenderet.

---

Eugippius, Vita sancti Severini (Auct. ant. 1,2). Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000786.zip.
