Latin
4.209 to 4.223
Eugippius, Vita Sancti Severini 4.209-223
Not analysed yet
Respondentibus etiam inde protinus affuturos vir dei nequaquam eos venire signavit, sed dilatam eorum oblationem praedixit barbaris offerendam. Itaque non multo post cives Tiburniae vario cum obsidentibus Gothis certamine dimicantes vix initi foederis pactione inter cetera etiam largitionem iam in unum collatam, quam mittere famulo dei distulerant, hostibus obtulerunt . XVIII. Cives quoque ex oppido Lauriaco crebra quondam S. Severini exhortatione commoniti frugum decimas pauperibus offerre distulerant. Quibus fame constrictis iam maturitate messium flavescente vicina subsidia monstrabantur. At ubi rubiginis improvisa corruptio frugibus nocitura comparuit, mox ad ipsum convenere prostrati, poenas suae contumaciae confitentes. Miles vero Christi fessos verbis spiritualibus allevabat dicens: 'Si decimas obtulissetis pauperibus, non solum aeterna mercede frueremini, verum etiam commodis possetis abundare praesentibus. Sed quia culpam confessione propria castigatis, de domini pietate polliceor, quod rubigo praesens tam valida penitus non nocebit; tantum fides vestra ulterius non vacillet'. Verum cives ad persolvendas ex illo decimas die promissio reddidit promptiores. Tunc, ut solebat, hortatus est indici ieiunium: quo expleto placidus imber desperatae messis amputavit incommoda. XIX. Batavis appellatur oppidum inter utraque flumina, Enum videlicet atque Danuvium, constitutum, ubi beatus Severinus cellulam paucis monachis solito more fundaverat ,eo quod ipse illuc saepius rogatus a civibus adveniret, maxime propter Alamannorum incursus assiduos; quorum rex Gibuldus summa eum reverentia diligebat. Qui etiam quodam tempore ad eum videndum desideranter occurrit, cui sanctus obviam, ne adventu suo eandem civitatem praegravaret, egressus est, tantaque constantia regem est allocutus, ut tremere coram eo vehementius coeperit, secedensque suis exercitibus indicavit nunquam semet in re bellica nec aliqua formidine tanto tremore fuisse concussum . Cumque dei famulo daret optionem imperandi, quae vellet, rogavit doctor piissimus, ut, sibi potius praestaturus, gentem suam a romana vastatione cohiberet et captivos, quos sui tenuerant, gratanter absolveret.