# Vita Sancti Severini 4.352-369

Eugippius, Vita Sancti Severini, 4.352 to 4.369. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.352
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.352

Tantis itaque sanctus eius alloquiis invitatus Ambrosium quendam exulantem rogat absolvi. Cuius Odoacer gratulabundus paruit imperatis . Quodam etiam tempore, dum memoratum regem multi nobiles coram sancto viro humana, ut fieri solet, adulatione laudarent, interrogat, quem regem tantis praeconiis praetulissent. Respondentibus 'Odoacrem' 'Odoacer', inquit, 'qui integer inter tredecim et quattuordecim annos?' videlicet integritatem eius regni significans, et his dictis adiecit citius illos, quod ipse praedixerat, probaturos. XXXIII. Ab oppidaneis comagensibus, apud quos primum quondam innotuerat, beatus Severinus suppliciter rogatus advenit. Cuius comperta praesentia unus ex optimatibus Felethei regis filium suum adolescentem diuturno languore vexatum, cui iam parabat exsequias, transiecto Danuvio pedibus eius proiecit et lacrimans: 'Credo', inquit, 'homo dei, te filio meo velocem impetrare divinitus sanitatem'. Tunc data oratione, qui semivivus allatus fuerat, statim incolumis patre mirante surrexit et perfecta protinus revertitur sospitate. XXXIV. Elefantiosus etiam quidam, Teio nomine, de longinquis regionibus S. Severini invitatus virtutibus venit, rogans eius oratione mundari. Accepto itaque ex more praecepto iubetur deum, totius gratiae largitorem, sine cessatione lacrimabiliter exorare. Quid plura? precibus beati viri idem leprosus divina opitulatione mundatus, dum commutat mores in melius, mutare meruit et colorem, regis aeterni magnalia tam suis quam plurimorum vocibus longe lateque denuntians. XXXV. Bonosus quoque, monachus beati Severini, barbarus genere, qui responsis eius inhaerebat, oculorum imbecillitate plurimum praegravatus medelam sibi praestari eius oratione poscebat, aegre ferens adventitios et externos salutaris gratiae sentire praesidia sibique nullam remediorum opem aliquatenus exhiberi. Cui servus dei: 'Quid', inquit, 'expedit, fili, corporeis luminibus aciem habere perspicuam et exterioris oculi darum praeferre conspectum? Ora magis, ut obtutus vegetetur interior'. Talibus igitur monitis informatus dedit operam corde magis videre quam corpore meruitque absque ullo fastidio mirabiliter in orationis effici iugitate continuus et quadraginta fere annis in monasterii excubiis perseverans eodem, quo conversus est, fidei calore transivit.

---

Eugippius, Vita sancti Severini (Auct. ant. 1,2). Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000786.zip.
