# Vita Sancti Severini 4.412-421

Eugippius, Vita Sancti Severini, 4.412 to 4.421. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.412
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.412

Diem etiam, quo transiturus esset idem beatus Severinus e corpore, ante duos seu amplius annos hac significatione monstravit. Epiphaniorum die, cum sanctus se Lucillus presbyter abbatis sui sancti Valentini, Raetiarum quondam episcopi, diem depositionis annua sollemnitate in crastinum celebraturum sollicitus intimasset, idem famulus dei ita respondit: 'Si beatus Valentinus haec tibi celebranda sollemnia delegavit, ego quoque tibi in eodem die vigiliarum mearum studia observanda migraturus e corpore derelinquo'. Ille his sermonibus tremefactus cum se magis, utpote homo decrepitus , enixius commendaret, quasi primitus transiturus, adiecit: 'Hoc erit, sancte presbyter , quod audisti, nec domini constitutum humana voluntate praeteriet'. XLII. Praeterea Ferderuchus a fratre suo, Rugorum rege Feva, ex paucis, quae super ripam Danuvii remanserant, oppidis unum acceperat, Favianis, iuxta quod S. Severinus, ut retuli, commanebat. Ad quem cum idem Ferderuchus ex more salutaturus accederet, coepit ei Christi miles iter suum enixius indicare, sub contestatione haec proloquens: 'Noveris me', inquit, 'quantocius ad dominum profecturum et idcirco monitus praecaveto, ne me discedente aliquid horum, quae mihi commissa sunt, attaminare pertentes et substantiam pauperum captivorumque contingas, indignationem dei, quod absit, tali temeritate sensurus'. Sed Ferderuchus insperata commonitione perculsus: 'Cur', inquit, 'hac contestatione confundimur, cum non optemus tantis orbari praesidiis et sanctae largitioni tuae, quae omnibus nota est, conferre nos aliquid deceat, non auferre, quatenus solita, sicut et pater noster Flaccitheus, tua merear oratione muniri, qui experimento didicit sanctitatis tuae meritis se fuisse semper adiutum ?' Et ille: 'Qualibet', inquit, 'occasione cellulam meam volueris laedere, et hic statim probabis et in futuro solves, quam non opto, vindictam'. Tunc Ferderuchus promittens se Christi famuli monita servaturum remeavit ad propria. Doctor vero dulcissimus non cessabat suos alloqui per momenta discipulos dicens: 'Confido de gratia domini mei Iesu Christi, quia vobis in opere suo durantibus et meae memoriae pacata societate coniunctis aeternae vitae bona tribuet nec praesentium solatia denegabit '.

---

Eugippius, Vita sancti Severini (Auct. ant. 1,2). Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000786.zip.
