# Vita Sancti Severini 4.434-447

Eugippius, Vita Sancti Severini, 4.434 to 4.447. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.434
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.434

Simus igitur corde humiles, mente tranquilli, delicta omnia praecaventes ac divinorum semper memores mandatorum, scientes non prodesse nobis humilitatem vestis, nomen monachi, vocabulum religionis, speciem pietatis, si circa observantiam mandatorum degeneres invenimur et reprobi. Mores igitur, filii mei carissimi, proposito suscepto consentiant: grande nefas est peccata sectari etiam hominem saecularem, quanto magis monachos, qui blandimenta saeculi quasi atrocem bestiam fugientes Christum cunctis affectibus praetulerunt, quorum incessus et habitus virtutis creditur esse documentum? Sed quid vos ultra demoror, filii carissimi, longi sermonis affatu? Superest, ut beati apostoli ultima oratione vos prosequar, ita dicentis : "Et nunc commendo vos deo et verbo gratiae eius, qui potens est conservare vos et dare hereditatem in omnibus sanctificatis". Ipsi gloria in saecula saeculorum'. Post huiusmodi igitur aedificationis alloquium cunctos per ordinem ad osculum suum iussit accedere et sacramento communionis accepto fleri se penitus prohibet totumque corpus signo crucis extenta manu consignans, ut psallerent, imperavit. Quibus maeroris suffusione cunctantibus ipse psalmum protulit ad canendum: 'Laudate dominum in sanctis eius, omnis spiritus laudet dominum'. Sexto itaque iduum ianuariarum die in hoc versiculo, nobis vix respondentibus, quievit in domino. Quo sepulto credentes omnimodo seniores nostri, quae de transmigratione praedixerat, sicut et multa alia praeterire non posse locellum ligneum paraverunt, ut, cum praenuntiata populi transmigratio provenisset, praedictoris imperata complerent. XLIV. Ferderuchus vero beati Severini morte comperta, pauper et impius, barbara cupiditate semper immanior, vestes pauperibus deputatas et alia nonnulla credidit auferenda. Cui sceleri sacrilegium copulans calicem argenteum ceteraque altaris ministeria praecepit auferri. Quae cum imposita essent sacris altaribus nec auderet directus vilicus ad tale facinus suas manus extendere, quendam militem, Avitianum nomine, compulit diripere memorata. Qui quamvis invitus praecepta perficiens, mox tamen incessabiliter vexatus omnium tremore membrorum daemonio quoque corripitur.

---

Eugippius, Vita sancti Severini (Auct. ant. 1,2). Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000786.zip.
