Latin
4.44 to 4.56
Eugippius, Vita Sancti Severini 4.44-56
Not analysed yet
Deinde beatus Severinus in locum remotiorem recedens, qui ad Vineas vocabatur, cellula parva contentus, ad praedictum oppidum remeare divina revelatione compellitur ,ita ut, quamvis eum quies cellulae delectaret, dei tamen iussis obtemperans monasterium haud procul a civitate construeret, ubi plurimos sancto coepit informare proposito, factis magis quam verbis instituens. Ipse vero ad secretum habitaculum, quod Burgum appellabatur ab accolis, uno a Favianis distans miliario, saepius secedebat, ut hominum declinata frequentia, quae ad eum venire consueverat, oratione continua deo propitio inhaereret. Sed quanto solitudinem incolere cupiebat, tanto crebris revelationibus monebatur, ne praesentiam suam populis denegaret afflictis. Proficiebat itaque per singulos dies eius meritum crescebatque fama virtutum, quae longe lateque discurrens caelestis in eo gratiae signa pandebat. Nesciunt enim latere quae bona sunt, cum iuxta sententiam salvatoris nec lucerna sub modio contegi nec in monte posita civitas possit abscondi. Inter cetera enim magnalia, quae illi salvator indulserat, praecipuum abstinentiae munus accipiens carnem suam plurimis subiugabat inediis, docens corpus cibis abundantioribus enutritum animae interitum protinus allaturum. Calciamento penitus nullo utebatur: ita media hieme, quae in illis regionibus saeviore gelu torpescit, nudis pedibus semper ambulare contentus singulare patientiae dabat indicium . Ad cuius immanitatem frigoris comprobandam testem constat esse Danuvium, ita saepe glaciali nimietate concretum, ut etiam plaustris solidum transitum subministret . Qui tamen talibus per dei gratiam virtutibus sublimatus intima humilitate fatebatur dicens: 'Ne putetis mei meriti esse, quod cernitis: vestrae est potius salutis exemplum. Cesset humana temeritas, elationis supercilium comprimatur. Ut aliquid boni possimus, eligimur, dicente apostolo: „Qui elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius“. Orate immo pro me, ut non ad condemnationis cumulum, sed ad iustificationis augmentum salvatoris mihi dona proficiant '. Haec et his similia solebat proferre cum fletibus, miro erudiens homines humilitatis exemplo, cuius virtutis fundamento munitus tanta divini muneris claritate fulgebat, ut ipsi quoque ecclesiae hostes haeretici reverentissimis eum officiis honorarent .