Latin
4.478 to 4.485
Eugippius, Vita Sancti Severini 4.478-485
Not analysed yet
Respondentibus, quod cuiusdam S. Severini corpus transiret, compunctus ad fenestram se duci rogat, de qua poterat a sanis eminus multitudo psallentium atque vehiculum sancti corporis contemplari. Cumque fenestrae nixus incumberet et oraret, protinus vidit, singillatim demonstrans omnes notos atque vicinos. Quo facto cuncti, qui audierant, gratias deo lacrimantibus gaudiis retulerunt. Marinus quoque, primicerius cantorum sanctae ecclesiae neapolitanae, cum sanitatem post immanissimum languorem recipere pro incessabili capitis dolore non posset, caput vehiculo credens apposuit et mox a dolore liberum sublevavit memorque beneficii semper in die depositionis eius occurrens voti sacrificium deo cum gratiarum actione reddebat. Verum multis plura scientibus sufficiat tria de innumeris, quae in ingressu eius gesta sunt, beneficiorum virtutumque retulisse miracula. Monasterium igitur in eodem loco constructum ad memoriam beati viri hactenus perseverat, cuius meritis multi obsessi a daemonibus sunt curati et diversis obstricti languoribus receperunt ac recipiunt operante dei gratia sanitatem, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.