# Vita Sancti Severini 4.71-88

Eugippius, Vita Sancti Severini, 4.71 to 4.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/vita-sancti-severini/4.71

Itaque nihil proficiente diversitate remedii tandem vidua mater ad sanctum virum vehiculo filium deduxit impositum et ante ianuam monasterii proiciens desperatum continuatis fletibus reddi sibi unicum filium precabatur incolumem. Sed vir dei sentiens a se magna deposci fletu commotus aiebat: 'Quid opprimor opinione fallaci? cur aestimor posse quod nequeo? Non est enim virtutis meae praestare tam grandia: consilium tamen do'. Tunc mandat mulieri, ut pauperibus aliquid pro suis viribus largiretur. Illa nihil morata veste, qua induta fuerat, se velociter exuens egentibus dividere properabat. Quo audito vir dei fervorem eius admirans iterum mandat, ut suis operiretur amictibus, dicens: 'Cum filius tuus tecum domino sanante perrexerit, opere vota supplebis'. Indicto igitur paucorum dierum de more ieiunio, fusis ad deum precibus ilico sanavit infirmum atque incolumem suis gressibus ambulantem remisit ad propria. Qui cum postea nundinis frequentibus interesset, stupendum miraculum cunctis videntibus exhibebat. Nonnulli enim dicebant: 'Ecce ille, qui fuerat totius corporis putredine tabefactus'; aliis autem , quod ipse esset, omnino negantibus grata contentio nascebatur. Ex illo igitur tempore, quo est reddita sanitas desperato, universa Rugorum gens ad dei famulum frequentans coepit gratulationis obsequium reddere et opem suis postulare languoribus. De aliis etiam gentibus, ad quas tanti miraculi fama pervenerat, multi Christi militem videre cupiebant. VII. Qua devotione etiam ante hoc factum quidam barbari, cum ad Italiam pergerent , promerendae benedictionis ad eum intuitu deverterunt. Inter quos et Odoacer, qui postea.regnavit Italiae, vilissimo tunc habitu iuvenis statura procerus advenerat. Qui dum se, humillimae tectum cellulae suo vertice ne contingeret, inclinasset, a viro dei gloriosum se fore cognovit. Cui etiam valedicenti: 'Vade', inquit, 'ad Italiam, vade, vilissimis nunc pellibus coopertus, sed multis cito plurima largiturus'. VIII. Feletheus quoque rex, qui et Feva, memorati filius Flaccithei, paternam secutus industriam sanctum virum coepit pro regni sui frequentare primordiis.

---

Eugippius, Vita sancti Severini (Auct. ant. 1,2). Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000786.zip.
