Latin
Prooemium
Eumenius, Panegyrico Constantino Augusto 1.5
Unproofread scanNot analysed yet
MONITUM. De hujus panegyrici anctore et quo loco ac tempore habitus sit, supra diximus in Eumenii Vita. SYNOPSIS PANEGYRICI. In exordio. —Ostendit in laudandis imperatoribus et Coesaribus difficile esse hominum expectationi respondere, se vero hunc orationi modum allaturum, ut eam proecipue Constantino consecret. Distributio potest esse: I. De Constantini ad imperium electione. II. De variis ejusdem victoriis. I. pars. De Constantini genere, quod hoereditarium ab avo Claudio et patre Constantio imperium acceperit, n. 2. Quod illud ipsum militando meruerit, imprimis quod adhuc adolescens in pugna manus cum Sarmarum duce conseruerit, n. 3. Quod Constantinus coeteris fratribus suis proelatus sit, ut patri Constantio, cui in omnibus rebus esset similis succederet, n. 4. Egregia utriusque comparatio, Constantius Bononiam incredibili celeritate cepit, et dum classis ad pervadendam Britanniam paratur, Bataviam et Frisiam a diversis Francorum regibus occupatam liberat, captos in deserta Galliarum loca transfert, Britannias decimo tandem anno recuperat, n. 5. Clementi utitur victoria. Francos iterum in suis sedibus vincit. Juxta Lingonos lx. Alamannorum milia coedit. Vindonis campos hostium strage complet: eosdem populos Rhenum glacie constrictum transmittere ausos ad deditionem cogit, n. 6. Caledonum, Pictorumque regionem, Thulen et Fortunatas insulas usque progressus, n. 7. Constantinum prius impetit hoeredem relinquit, n. 8. Redit ad Constantinum. Britannioe cum propter multa, tum eo proecipue gratulatur quod prima eum Coesarem viderit, ii. 9.