# Panegyrico Constantino Augusto 2.14

Eumenius, Panegyrico Constantino Augusto, Incipit Panegyricus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eumenius/panegyrico-constantino-augusto/2.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eumenius/panegyrico-constantino-augusto/2.14

XIV. Talibus te pro utilitate ac dignitate publica rebus intentum averterunt in se novi motus ejus hominis, quem successibus tuis maxime favere decuisset. De quo ego quemadmodum dicam adhuc ferine dubito, et de nutu numinis tui expecto consilium. Quamlibet enim merito pietatis tuae questibus arguatur, debet tamen sib vox privata moderari, praesertim cum cum, qni tibi ex tantis beneficiis tuis, et tanto necessitudinum favore ingratus extiterit, adhuc contemplatui cogat ut quamvis irati reverat. Quid faciam igitur, ut tam profunda vulnera suspensa manu tractem? Usurpabo nimirum illa communia omnium lacinorum patrocinia, quae tamen plerumque etiam a sapientibus asseruntur, neminem hominem peccare nisi fato, et ipsa scelera mortalium actus esse fortunae, contra autem deorum munera esse virtutem. Gratulare, Constantine, naturae ac moribus tuis, quod te talem Constantius Pius genuerit, talem siderum decreta formarint, ut crudelis esse non possis. Illum autem non credo, cum venturus in lucem optionem vitae, qua uteretur acciperet, sortem incurrisse fugiendam, quae multis hominibus injustum, et postremo ipsi voluntarium ferret exitium. Ut enim alia mittam, hoc ipsum nonne fati necessitas tulit, ut ille pietati tuae hanc referret vicem, quem tu ab Urbe pulsum, ab Italia fugatum, ab Illyrico repudiatum tuis provinciis, tuis copiis, tuo palatio recepisti?

---

Eumenius, Panegyrico Constantino Augusto, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp83/tmp83/tmp83.tmp83.opp-lat1.xml.
