Latin
Incipit Panegyricus
Eumenius, Panegyrico Constantino Augusto 2.15
Unproofread scanNot analysed yet
XV. Quid, oro, sibi voluit? quid optavit? aut quid amplius adipisceretur his quae a te fuerat consecutus? cui tu sumina, et diversissima bona, privatum otium et regias opes dederas, cui digredienti ad annulos sederas, cui impensius etiam quam tibi occurrere obsequia nostra mandaveras, cujus omnibus jussis sic statueras obedire, ut penes te habitus, penes illum potestas esset imperii. Quisnam ille tantus fuit non ardor potentiae, quid enim te imperante non posset? sed error jam desipientis aetatis, ut tot natus annos, gravissimas curas, et bellum civile susciperet? Nullis, ut res est, muneribus fortunae explentur, quorum cupidales ratio non terminat, atque ita eos felicitas ingrata subte…fluit, ut semper pleni sperum, vacui commodorum, praesentibus careant, dum fulura prospectant. Atenim divinum illum virum, qui primus imperium et participavit et posuit, consilii et facti sui non poenitet, nec amisisse se putat, quod sponte transcripsit. Felix beatusque vere, quem vestra, tantorum principum, colunt obsequia privatum. Sed et ille multijugo fultus; imperio et vestro legitur laetus umbraculo, quos scit ex sua stirpe crevisse, et glorias vestras sibi juste vindicat. Hunc ergo illum, quae ab illo fuerat frater ascitus, puduit imitari, huic illum in Capitolini Jovis templo jurasse poenituit. Non mirum quod etiam genero pejeravit.