Latin
Incipit Panegyricus
Eumenius, Panegyrico Constantino Augusto 2.17
Unproofread scanNot analysed yet
XVII. Pulchrum enim, dii boni! et coeleste miraculum imperator adolescens, in quo illa, quae jam summa est fortitudo, adhuc tamen crescit: in quo hic fulgor oculorum, haec veneranda pariter et grata majestas praestringit simul et invitat aspectus. Talem magnum illum regem, talem Thessalum virum mente concipio: quorum summa virtus pulchritudini conjuncta celebratur. Non frustra enim doctissimi viri dicunt: naturam ipsam magnis mentibus domicilia corporum digna metari, et ex vultu hominis, ac de– core membrorum colligi posse quantus illos coelestis spiritus intrarit habitator. Itaque te cum ingredientem milites vident admirantur, et diligunt, sequuntur oculis, animo tenent, Deo se obsequi putant, cujus tam pulchra forma est quam certa divinitas.