Latin
Incipit Panegyricus
Eumenius, Panegyrico Constantino Augusto 2.19
Unproofread scanNot analysed yet
XIX. Massilia enim, ut audio, in profundum mare prominens, et munitissimo accincta portu, in quem angusto aditu Mediterraneus refluit sinus, solis mille quingentis passibus terrae cohaeret, qua firmissimus et turribus frequens murus opponitur. Quippe olim Graecos, Italosque illuc convenas, cum artibus ingenioque pollerent, etiam ipse docuit locus omnia, quae bello usui forent largitis in eam partem, quae adipi posset impendere, cum natura in caeteris sumptum operis remisisset. Itaque illam tum gravi fato Caesari portas pro duce seniore claudentem, terra marique, admotis machinis, aggeribus extrudis, navalibus praeliis saepius oppugnatam, quam territam, vix obsessio diuturna patefecit, cum tamen Graeculi magistratus et ipsum Caesarem, et mox duces ejus et copias non tam viribus suis quam moenibus repulissent, Atenim primo tuo, imperator, adventu, primoquo Impetu exercitus tui nihil ejusdem Massiliae altitudo matorum, nihil creberrimae turres, nihil loci natura remorata est, quominus et portum caperes, et orbem continuo, si velles. Quippe tanta fiducia murum omnem milites invaserant, ut statim sine dubio ascensuri fuissent, nisi in parandis quas admoverant scatis, conjecturam oculorum sublimitas fefellisset. Sed sic quoque multi, scalarum brevitate decepti, quod supererat ascensui extentis corporibus aequabant, et succedentium humeris sublevati Jam intervalla pinnarum uncis manibus invaserant: adeo nihil periculi in vindictae executione metuebant, ut sibi non murum scandere, sed ex aequo congredi viderentur.