# Panegyrico Constantino Augusto 2.2

Eumenius, Panegyrico Constantino Augusto, Incipit Panegyricus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eumenius/panegyrico-constantino-augusto/2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eumenius/panegyrico-constantino-augusto/2.2

II. A primo igitur incipiam originis tuae numine: quod plerique adhuc fortasse nesciunt, sed qui te amant plurimum sciunt. Ab illo enim Divo Claudio manat in te avita cognatio, qui Romani imperii solutam et perditam disciplinam primus reformavit, immanesque Gotthorum copias Ponti faucibus et Istri ore proruptas terra marique delevit; utinam dinturnior recreator hominum, quam maturior deorum comes. Quamvis igitur ille felicissimus dies pro· xima religione celebratus imperii tui natalis habeatur, quoniam te isto habitu primus ornavit; jam tamen ab illo generis auctore in te imperii fortuna descendit. Quin imo patrem tuum ipsum, vetus illa imperatoriae domus praerogativa provexit; ut jam summo gradu, et supra humanarum rerum fata consisteres, post duos familiae tuae principes tertius imperator. Inter omnes, inquam, participes majestatis tuae hoc habes, Constantine, praecipuum, quod imperator es, tantaque est nobilitas originis tuae, ut nihil tibi addiderit honoris imperium, nec possit fortuna numini tuo imputare quod tuum est, omissis ambitu et suffragatione.

---

Eumenius, Panegyrico Constantino Augusto, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp83/tmp83/tmp83.tmp83.opp-lat1.xml.
