# Panegyrico Constantino Augusto 2.21

Eumenius, Panegyrico Constantino Augusto, Incipit Panegyricus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eumenius/panegyrico-constantino-augusto/2.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eumenius/panegyrico-constantino-augusto/2.21

XXI. Quod quidem nobis semper optandum est, ut prosperos habeas etiam ultra vota successus, qui omnem spem in gremio majestatis tuae ponimus, et tuam ubique praesentiam, quasi dari possit, expetimus. Ecce enim, dum a limite paulisper abscesseras, quibus se terroribus barbarorum perfidia jactaverat scilicet, dum sibi illa proponunt quando perveniet? quando vincet? quando fessum reducet exercitum? cum repente audito reditu tuo velut attoniti conciderunt. Nec tuum pro republica votum amplius quam unius noctis cura tetigit. Postridie enim quam accepto illo nuntio geminatum itineris laborem susceperas, omnes fluctus resedisse, omnem quam reliqueras tranquillitatem rediisse didicisti; ipsa hoc sic ordinante fortuna, ut te ibi rerum tuarum felicitas admoneret, diis immortalibus ferre quae voveras, ubi deflexisses ad templum toto orbe pulcherrimum, imo ad praesentem, ut venisti, deum. Vidisti enim, credo, Constantine, Apollinem tuum, comitante victoria, coronas tibi laureas offerentem, quae tricenum singulae ferunt omen annorum. Hic est enim humanarum numerus aetatum, quae tibi utique debeatur ultra Pyliam senectutem. Et imo, quid credo? vidisti, teque In illius specie recognovisti, cui totius mundi regna deberi vatum carmina divina cecinerunt. Quod ego nunc demum arbitror contigisse, cum tu sis, ut ille, juvenis, et laetus, et salutifer, et pulcherrimus imperator. Merito igitur augustissima illa delubra tantis donariis honestasti, ut jam vetera non quaerant. Jam omnia te vocare ad se templa videantur, praecipuc– que Apollo noster, cujus ferventibus aquis perjuria puniuntur, quae te maxime oportet odisse.

---

Eumenius, Panegyrico Constantino Augusto, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp83/tmp83/tmp83.tmp83.opp-lat1.xml.
