Latin
Incipit Panegyricus
Eumenius, Panegyrico Constantino Augusto 2.23
Unproofread scanNot analysed yet
XXIII. Interim quoniam ad summam votorum meorum tua dignatione perveni, ut hanc meam qualemcumque vocem, diversis otii et palatii officiis exercitam, tuis auribus consecrarem, maximas numini tuo gratias ago; tibique, quod superest, commendo liberos meos, praecipueque illum jam summa fisci patrocinia tractantem, in quem me totum transtulit pietas; cujus felix servitus, siquando respexeris, maxime tuae conveniet aetati. Caeterum quod de omnibus liberis dixi, lata est, imperator, ambitio. Praeter illos enim quinque quos genui, etiam illos quasi meos numero quos provexi ad tutelam fori, ad officia palatii. Multi quippe ex me rivi non ignobiles fluunt, multi sectatores mei etiam provincias tuas administrant. Quorum successibus laetor, omniumque honorem pro meo duco, et si forte hodie infra expectationem mei dixero, in illis me confido placuisse. Si tamen hoc quoque tuum mihi numen indulserit, ut ex hac oratione non eloquentiae, quod nimium est, sed quantulaecumque prudentiae, et devote tibi mentis testimonium referam, cedant privatorum studiorum ignobiles curae: perpetua mihi erit materia dicendi, qui me probaverit imperator.