Latin
Incipit Panegyricus
Eumenius, Panegyrico Constantino Augusto 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
III. Non fortuita hominum consensio, non repentinus aliquis favoris eventus te principem fecit. Imperium nascendo meruisti. Quod quidem mihi deorum immortalium munus et primum videtur et maximum, in lucem statim felicem venire, et ea quae alii vix totius vitae laboribus consequuntur, jam domi parta suscipere. Quamvis enim magna sit et admiranda felicitas quae stipendiis in ordinem meritis, et militiae gradibus emensis ad fastigium istud majestatis ascendit, et solis virtutis nixa radicibus ad tantum potentiae robur invaluit; quod quidem etiam tu quantum per aetatem licuit consecutus es, et quamvis te supra omnes acquirendae gloriae moras fortuna posuisset, crescere militando voluisti, et adeundis belli periculis, ac manu cum hostibus etiam singulari certamine conserenda, notiorem te gentibus reddidisti, cum non posses esse nobilior. Magnum, inquam, est ab se profectum ad maxima pervenire; longe tamen aliud est, niti per ardua, et juga montium petere e plano, aliud ipsa ortus sui sublimitate fultum, verticem tenere fortunae, et quae summa sunt non sperare, sed habere.