# Messias 1.1-43

Eupolemius, Messias, Part 1, lines 1.1-1.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eupolemius/messias/1.1

Incipit liber Eupolemii.
Contra Messyam violenti prelia Caci
Detestanda cano, dudum quem fortibus armis
In dominum pugnasse suum nimiumque potenter
Instruxisse ferunt acies Iebusea per arva,
Que circa Solimam sita sunt. Non hic mihi Clio,
Non mihi Calliape, sed summa vocanda sophya est.
Omnipotens, qui cuncta regis, quem credere vita,
Quem coluisse salus, quem solum credimus unum,
Credimus et trinum, cui 'Sanctus' ter repetitum
Celicus ordo canit, vires mihi suggere, laudem
Ut possim cantare tuam, nam te duce bellum
Hoc gestum est victusque dolet te presule Cacus!
Iam pater Antropus sevo sub principe captus
Cum genitis a se planxit sua fata duobus.
Maior erat natu Iudas, sed iunior Ethnis
Nomen habens; illis animus distabat et etas,
Namque minor Cacum vesanus amavit et eius
Iussa sequens studuit nescire, quis Agatus esset.
Hoc etenim suasore miser simulacra vereri
Et Zoroastree fallacia murmura secte
Atque deis didicit campos implere lacusque.
At senior Cedarei non sponte tiranni
Sub ditione fuit dominumque suum, licet absens
Captivusque, tamen devota mente colebat.
Hec secum volvens plus Agatus inquid ad unum,
Cui nomen Moyses, – namque hic et fortis et audax
Miles erat nullique viro, quid Hebrea sonaret
Pagina, plus notum – 'Mihi conversacio Iude
Sancta placet doleoque nimis, quod tam bona iusti
Vita viri Caco nimium dominante gravatur.
Vade age, Caldaicam velox urbem pete, namque
In Babilone manet, totamque ex ordine tristi
Pandito mesticie causam, quod mereat ipse,
Quod sub Amartigenis tanta feritate prematur.
Non me culpandum sciat, immo suum genitorem
Abstractum verbis Bethelis ab urbe dolosis.
Attamen Anphicopam legatos Polipatremque
Fortes atque bonos misi, mea nuncia Caco
Dicturos, ut eum dimitteret. Hoc quia frustra
Temptatum video, volo bella movere meosque
Solvere captivos. Hec illi verba referto
Solatura gravem cordis, mihi crede, dolorem'.

---

Eupolemius, Messias. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000618.zip.
