# Messias 1.44-88

Eupolemius, Messias, Part 1, lines 1.44-1.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias/1.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eupolemius/messias/1.44

Iussa facit Moyses. Quam clara Semiramis urbem
Coctilium cinxisse datur compage petrarum
Ingressus dictis Iudam compellat amicis.
Ille ubi cognovit, quo germine natus et a quo
Missus erat, gaudens excepit et in sua tecta
Inducens iuvenem 'Mihi gracior hospes adesse
Nullus posset 'ait' causa missoris et eius,
Quem tantum video fultum virtutibus ad me
Legatum venisse. Cibos aptate, ministri,
Restantemque diem totum ducamus ovantes.'
Sexta fuit siquidem Moysi veniente diei
Hora, ideo dixit 'totum ducamus ovantes'.
Hospite cum grato postquam consederat hospes
Alternisque diem leti duxere loquelis,
Tandem suspirans imo de pectore Iudas
Telices,' inquid 'quos capcio non tenet et qui
Gratanter dominis possunt servire soluti!
En ego, quod nequeo lacrimans nisi dicere, culpa
Nescio qua teneor longo iam tempore captus
Meque premit, qui non deberet.' Ad hec bonus hospes
'Ni te sermonis longi graviumque laborum,
Quos tibi quosque tuis possem memorare, pigeret,
Quo modo sis captus, quod te non nosse fateris,
Vel cur tuque tuus frater sub principe Caco
Sitis et a vobis descendens certa propago,
Dissererem' dixit. Tum Iudas 'Tolle „pigeret",
Immo pergratum mihi ages opus.' Incipit ille
'Urbs est dicta lebus per multos cognita fines,
Quam veteres dixere Salem, quo nomine bino
Iuncto appellat eam mutato gramate vulgus;
Hanc Solimam plerumque solent efferre Latini
Gramatici. Colit ut coluit rex Agatus illam;
Ipse trucem Cacum, feritas est cuius ubique
Haut ignota, duces comitesque suos super omnes
Extulit usque adeo, ut dictus tum Phosphorus esset.
Sed retinere diu nescit male cautus honorem
Prosperitasque necat fatuum. Nam protinus ille
Infelix contra dominum tumet atque velut par
Imperium regis sibi vendicat, unde potestas
Regia primatem merito permota superbum
Deiecit solio atque dato privavit honore
Miliciamque ducis tumefacti compulit una
Cedere. Dux pulsus Cedar secedit et inde
Tendit in Egiptum; dat ei cognomen uterque
Sepe locus, quia sepe manet proscriptus utrimque.

---

Eupolemius, Messias. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000618.zip.
