# Messias 1.453-493

Eupolemius, Messias, Part 1, lines 1.453-1.493. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias/1.453
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eupolemius/messias/1.453

Hoc autem sibi cur placeat, tibi non queo causam
Reddere; quod vero dixisti, cur sibi fidum
Vel Iudam non eriperet, te non latet esse
Ignarum, Iude qualis sit vita futura.
Nam predico tibi, si que predicere novi,
Que non cassa putes: quando horrida prelia presens
Moverit Agatides, pre cunctis sentiet hostem,
Quem modo pre cunctis sibi iactas esse fidelem;
Quique Iovis gipsum ceu verum numen adorat
Atque manu factis petit Ethnis opem simulacris,
Rectum sectari summumque timere tonantem
Incipiet totusque deo famulabitur orbis'.
Talia dum memorat vates doctissimus, ultra
Quam satis est celerem dulci sermone retardat
Et gratas sensis compellit adire cohortes.
Interea sevus per dura, per ardua Cacus
Discurrens oportuno iam tempore postquam
Milite collecto latis Babilonis in arvis
Constitit et iamiam bellandi tempus adesse
Comperit, inflatum sic est affatus Aplestem –
Mos erat huius opes amplas terraque marique
Quesitis dapibus consumere et eius in alvo
Sepe timallus aprum, rombus capream, lupus ursum
Litibus occultis pressabat – 'Dura procaces
Ut magnum nobis lebusei bella minantur,
Sed confido tamen, quia nos Victoria tristes
Haut faciet. Die ergo meo mea nuncia Iude:
Care, memento, licent quot quantaque nunc tibi quamque
Acceptus semper nobis huc usque fuisti,
Nec solvi cupias; numquam magis esse solutus,
Quam nunc es, poteris, cum, que tibi cumque voluptas
Suadat, liber agas; hinc, numina testor, ademptus
Verus eris servus. Quam servicium premit acre,
Est mala libertas; quapropter, si sapis, omnem
Ponens mesticiam canta, cantans epulare
Cornigeroque satur muscho dispone cohortes!
Sit tuus exemplo frater tibi, voce fideli
Me dominum vocat ipse suum preceptaque nostra
Mente gerit laeta nec numine fidit in uno
Ipse deos faciens sibi, gaudet et utitur omni
Blandicia, ut regem, non servum dicere possis.

---

Eupolemius, Messias. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000618.zip.
