# Messias 1.656-686

Eupolemius, Messias, Part 1, lines 1.656-1.686. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias/1.656
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eupolemius/messias/1.656

Congressu solitis innitens viribus hostes,
Qui nostros homines affligunt seque tenere
Iure fatentur eos, acres et cede piorum
Numquam et supplicio saciati sanguine numquam.
Utque hiat Hircanis in saltibus horrida tigris,
Que semel armenti pollutas sanguine fauces
Semper habet cupidas hausti sine fine cruoris,
Sic tibi, Cace ferox, insontes ledere numquam
Sufficit, inmerita captorum pascere pena.
Nec tamen hac feritate diu letabere, si me
Vite auctor, deus, incolomem servaverit; omnis,
Qui tumide petit alta, cadet. Voluere Gigantes
Una mente poli pulsare cacumina quondam
Sideria turri, sed virtus summa superbos
Confundens lathomos, quod nomen huic dedit urbi,
Ceptum linquere opus per dissona compulit ora.
Inde poesis habet vero diversa sequentes
Terrigenas validos Ossam et Pelion altum
Coniecisse super maiorem ambobus Olimpum
Pellendis fera bella deis inferre volentes;
Nec mora, Flegreis divum convenit in arvis
Agmen et inmanes trifido Saturnius hostes
Pulmine disiectos ardentbus indidit Ethne
Speluncis. Ad te redeo, qui plurima vastans
Regna Giganteis bachare ferocior ausis,
Apolide. Tantum ne te tua prospera tollant,
Inprobe! Non semper mollis cadit arbore sorba.
Atqui tempus erit, quo tu de clade bonorum
Nunc gaudens doleas exempta clade bonorum'.
Sic ait atque Nomum Moyse comitante revisit.
Explicit liber primus. Incipit secundus.

---

Eupolemius, Messias. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000618.zip.
