# Messias 1.89-134

Eupolemius, Messias, Part 1, lines 1.89-1.134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias/1.89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eupolemius/messias/1.89

Tunc exsanguem Aphilum Superifanemque superbum
Adscivit socios, quibus auxiliantibus omne
Patraret scelus inque sua persistere posset
Nequicia et regem crebris offendere bellis.
Apolidem postquam summoverat, Agatus unum
Dilectum Bethele sibi nutrivit alumnum
Indolis eximie, qui te post edidit exul
In Caldeorum terra. Desiderat illi
Rex, si proficiat, solium, quod Cacus habebat,
Et regni conferre locum. Pro ceca, quid hec est,
Invidia, alterius quod semper honore liquescis?
Impiger ut Cacus cognovit talia, seeum
Infremuit sociosque suos crudelis atroces
Consuluit, nec enim poterat sufferre malignus,
Ut sibi subtracto melior frueretur honore.
Dumque sub ancipiti volvebat pectore curas,
„Quid dubitas", Aphilus „quid" ait, „fortissime ductor,
Ambigis? Attempta bellis, in qua manet, urbem
Ille vir! Et quid, si tibi Marte favente potenter
Victor eris? Res in dubio est. Quid agas, nisi temptes?
Sive dolo mavis certare, dolos ineamus,
Nempe mea nil distat, utrum bellando dolisve
Vincam, dum vincam. Sed quid moror? Incipe, vinces!
Die age: quis, cui sit virtus et tanta proborum
Copia quanta tibi sociorum, dedecus illud,
Tu quod habes, tollerare velit? Validusne magis tu,
Multo nobilior, multo sollercior? Illi,
Qui te possesso iam subplantavit honore,
Postponendus eras? Tecum bonus Agatus egit.
Turba puerilis quod ubi statuit sibi regem,
Eligit hunc regemque vocat regemque salutat,
Huic caput inclinat, sed eum mox abicit atque,
Quem tunc vult, alium depulso subrogat: et quid
Hic aliud factum est? Non illic causa nec hic est.
Quare, si mecum sentis et sunt tibi cure,
Que loquor, invades hominem vitaque carebit;
Aut si tam bonus es, quod non nego, tollere vitam
Ut nolis iuveni, capiatur et in peregrinas
Ducatur partes vita cariturus amena,
Ut subtractus honor tibi non racione sed ira
Nec tibi nec sit ei." Sic postquam dixit, atrocem
Frendentemque tamen tantum stimulavit in iram,
Quantum nota movent Eleum sibila glaucum
Vel quales Epiros alit, qui carcere nondum
Recluso crebris feriunt hinnitibus auras,
Et piger est vectes tollens properanter agaso.

---

Eupolemius, Messias. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000618.zip.
