Latin · Dactylic hexameter
Part 2, lines 2.236-2.289
Eupolemius, Messias 2.236-289
Not analysed yet
Et dum per medias rumpens Crito fortiter alas
Dimicat atque ducum tristi dat corpora leto,
Torvus Amartigenes, fortunatissimus armis,
Incursans alacrem sic eminus inquit ad hostem
'En tuus in bello, Crito, –depone arma! –magister!
Quo tegeris, nostrum –non nostrum iure, sed ista
Affirmat sic esse manus –scutum cito redde,
Redde cito, miser!' Ille refert 'Tua dextra fatetur
Hoc scutum esse tuum, non sic mea dextra; fatetur
Munimen dignum me defensore, sub hoc me
Oppetere aut alios satius prosternere quam sic
Ut pecus hostili iugulandum dedere dextre
Robustasque manus ad vincula feda plicare.
Ast ubi me vita hec defecerit, hoc sibi Iudas
Pignus amicicie semper, volo, servet.' At ille
'Et Iudas meus est, bene laudo, sed hoc male laudo,
Tot nostros socios quod manibus addere nigris
Ausus es; illorum tu vulnera vulnere pendes
Inferiasque tuo sument de sanguine, ut ultis
Errandum non sit longis ambagibus umbris,
Sed certas habitent sedes.' Nec plura locutus
Tendit in adversum stricto mucrone, sed ille
Iam licet incassum Borea avertente sagittam
Miserat, unde fremens ductor Babilonius 'At tu
Cercius aecipies, mea quod tibi dextera donat'
Inquit, et invicto caput hostis contudit ense
Infringens levem cono cedente galerum
Ac subicit frendens 'Adamantem corpore duro
Obstructum tueare licet rituve Acheloi
Nutere aut simules variantem Prothea vultus,
Non sic effugies; scelerum dabis, impie, penas.'
His dictis ictum fortem dedit atque trilicem
Loricam penetrans humeros a pectore vellit.
Protinus extincto radiantem corpore parmam
Diripit et celeri percurrit non sine laude
Picturam visu. Celebrem celaverat illic
Artificis Gedeona manus vellusque videres
Et mirabiliter terris arentibus udum
Et mirabiliter terra madida undique siccum.
Quin et Samsonis dura inter brachia nutat
Exspirare leo compulsus frugiferique
Vulpibus inmissis ardent cum vitibus agri,
Allophilum tum mille viros prosternit aselli
Mandibula claususque ruit –res mira relatu –
Fertque humeris Gaze portas; post inclita facta
Dalila perdit eum. Virtutem transtulit istam
Error ad Alciden Millesius: eius, ut aiunt,
Pervigil occubuit clava draco rexque tricorpor
Occidit inque sua iactura dicior Idra,
Terruit umbrarum regem Arpiasque fugavit,
Antheum Libicos populantem perculit agros
Et Cacum Tuscos; post forcia gesta cremavit
Deianira virum. Clipeus defertur Iude,
Tradidit ille Nomo. Postquam belli Crito nodus