Latin · Dactylic hexameter
Part 2, lines 2.497-2.541
Eupolemius, Messias 2.497-541
Not analysed yet
Carmannis; domui Partos fugiendo timendos
Persasque et notas Asvero principe Susas.
Me timet Assirius, me qui vicinus Araxes
Gentibus Hircanis spaciosum permeat orbem
Sauromatesque celer domitorem vidit et acres
Eniochi ac celeber Frixeo vellere Fasis
Queque duos inter nomen retraxit ab ipsis
Terra iacens fluvios et fama clara Damascus.
Me truculentus Hiber pernixque ad bella Gelonus
Cappadocesque timent et, quem piratica pascit
Preda, Cilix Galateque truces quosque Hermus et Hermum
Augens Meander sinuosa circuit unda
Et quas fama refert, si credimus omnia fame,
Invenisse notas, fruitur quibus Attica, gentes
Cathmee atque, quibus meat umbra sinistra, Sabei
Et Friges et genti Nabatee affinis Idume
Meotisque palus glaciali frigore semper
Stricta et Amazoniis tellus celeberrima bellis,
Et qua Ripheis manans de montibus alto
Gurgite divisum Tanais disterininat orbem,
Secretique dei cultor mihi cessit Apella.
Me metuit Meroe, tepido que conparat Austro
Hircanum Borean, umbreque ignara Siene.
Me Rodos atque Paphos, me norunt Ciclades omnes
Ismariusque Ebrus clarique Macedones armis
Affinesque tibi, late vulgata Chorinte,
Archades, et doctis sum non ignotus Athenis;
Formidatque meum Romana potencia nomen
Et tellus Athesi gelidoque rigata Caico
Et Dacus Moschis vicinus et acer Alanus
Pannoniusque ferox et corpore Noricus ingens
Gensque cenozephalis quondam vicina Suevis.
Te quoque concussi, cervicis Vandale dure,
Te, Dana signatis oculis, te, Frixo rebellis,
Quosque Mogon pagos et quos intersecat Albis,
Quaque fluit Rheni cavus augens stagna Lemannus.
Me Mosella merus nec palmite vilior Alsa
Cognoscit, me Belga suos girare caballos
Doctus et Alverni tumido sermone faceti
Allobrogesque fide dubii fidensque sagittis
Nervius et pugnax Rotomus mollesque Equitani
Et tibi vicini, iactans Verimande, Rutheni.
Vaseonasque vagos domui elaramque Tholosam
Et Betim Gadesque sitas sub sole eadente
Et cum Scottigenis disiunctos orbe Brittanos.