# Messias 2.587-631

Eupolemius, Messias, Part 2, lines 2.587-2.631. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias/2.587
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eupolemius/messias/2.587

Ac ne, quod dedimus, te frangat, regia proles,
Consilium, Decius, perpende, quid egerit et quid
Regulus; ambo brevi nolentes parcere vite
Sponte sua, sic fama refert, pro clade suorum
Tollenda letum subiere. Quid ergo fideli
Tu de te censes, vane si gloria laudis
Paganos mortem non formidare subegit?
Te vero perpes post tristia fata manebit
Gloria, te locuples, te pauper ad ethera tollet.'
Desierat vates; sentencia dia diserti
Principibus placuit, ducibusque ad bella vocatis
Messias sumpto muliebri tecmine sese
Vestit et umbonem membrana triplice tectum
Sumit et ad pugnam duodenis milibus exit.
Nunc mihi, te queso, bone spiritus, Agatidarum
Nomina pande ducum, tua, sicut vis et ubi vis,
Munera qui tribuis! Dux primus in arma treeentos
Pistena fert equites Abrahe de stirpe beata
Editus. Huic circum precioso compta smaragdo
Parma fuit: stetit in medio delusa prophete
Turba sacerdotum, cum misso desuper igne
Helie 'Dominus deus est' plebs ante rebellis
Clamavit, sterilesque iacent annis tribus agri
Et medio populi pro nequicia; hinc, puto, facta est
Urentis terram Phetontis fabula, currum
Cum regeret. Civisque tuus, Nine pessima quondam,
Eutropius brevis et rugosa fronte severus
Auxit Iudaicos sexcentis ensibus enses.
Itque potens Agapes Bethelius horrida in arma
Exacuens bis mille viros; hic pocula Iude
Bina tulit, laudabile opus. Nam sculptus in uno
In somnis cernit tangentes ethera scalas
Iacob cum domino luctans nervoque recedens
Debil is; idcirco nervos Iudeus abhorret.
Ex hoc Meonius finxisse poeta putatur
In volueres socios ducis esse deam ferientis
Mutatos. Alter pereuntes erater habebat
Hostes egregii Davit, quos ipse peremtos
Pictus ibi, insolitum, luxit. Tamen ista decora
Munera concilians regem sibi sustulit Ethnis
Post mortem ducis Agatide. Sequitur comes illum
Multa laude nitens niveoque spadone superbus
Leuconous rigidusque Paton de germine sacro
Iob veniens, multo fuscatus sole suasque
Munitus suras ocreis veluti rosa rubris.

---

Eupolemius, Messias. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000618.zip.
