# Messias 2.763-781

Eupolemius, Messias, Part 2, lines 2.763-2.781. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eupolemius/messias/2.763
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eupolemius/messias/2.763

Tollunt perfusos Iebusei sanguine sacro
Artus extincti iuvenis multumque gementes
Condunt regali corpus regale sepulcro.
Mirum, quod refero: iam tercia clarior omni
Sole dies oritur, cum Messiam redivivum
Veraces homines se vidisse in Galilea
Asseruere. Pius gaudens pater aceiit illum
Inque trono meritum fecit regnare paterno.
Hec longe sunt gesta prius, quam Tusca iuventus
Destrueret Solimam; que nunc habet Helia nomen
Golgotheque locus muris inclusus habetur.
Qui sensu mentem cupit exercere profundo,
Prelia rimetur, que scripsimus, arteque iugi
Prelia discuciens – quid enim non discitur usu? –
Inveniet fracto, bene que sapit, osse medullam.
Summa sophia, tuus grates refero tibi scriptor;
Hoc opus incepi per te ceptumque peregi,
Ut sit lac teneris et fortis fortibus esca.
Explicit liber Eupolemii.

---

Eupolemius, Messias. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000618.zip.
