# Botanologicon 100

Euricius Cordus, Botanologicon, 100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/100

Sed in demonstrando longe à Dioscoride iuxta dissidetis, pro albo (nam duplex est) ingentem illum carduum, quem mareien distel grandia & albis maculis uariata folia habentem, pro nigro uero non minorem, imo sesquialtera nonnunquam hominis statura conspicuum alium, quem viehdistel appellamus, indicantes, cum prior chamaeleon nullum prorsus caulem, sed echinatum tantum in medio caput habere dicatur. Alter caulem quidem sed non ultra dodranta li longitudine surgentem proferat. Ral. Quae tunc, duo illi cardui, herbae sunt? Cord. Priorem nempe Marianum carduum, nescio an Dioscorides descripserit, in nullius enim cardui pictura albae istę maculę quas non praetermisisset, leguntur. Alter puta pecuarius carduus nisi scolymus sit (de quo tamen ualde dubito) una cum tot alijs carduorum generibus, quae ubique scatent, à me ignoratur. Nostrates tamen mulierculas imo & nonnullos medicastros collecto eius semine contra pungentes laterum dolo res intestinorumque strophos uti uideo, quasi acu ta herba, acuto quoque morbo medeatur. Ral. Ex eisdem quoque carduis esse puto quae bedeguardt & suchaha dicuntur? Cor.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
